monumenta.ch > Plinius > sectio 99

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 15, 99
{XXVIII} pomum inhonorum, ut cui nomen ex argumento sit unum tantum edendi. duobus tamen his nominibus appellant Graeci comaron et memaecylon, quo apparet totidem esse genera; et apud nos alio nomine arbutus vocatur. Iuba auctor est quinquagenum cubitorum altitudine in Arabia esse eas.